Thursday, July 27, 2017

...Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit...


"For to him who has shall be given, and it/he shall abound..."
Matt. 13:12 (from today's OF gospel, as well as two Sundays ago: 15th Sunday per annum, A).

Saint Thomas Aquinas' Commentary mentions four goods which, for those who have it, it is given to him and : desiderium, studium, caritas and fides.

Consider, in this regard, who gets more, the infant at the breast or the mother providing the milk? Only a heartless materialist would say that the child gets more. "It is more blessed to give than to receive." Acts 20:23 An apostolic image also of providential God. Cf. Psalm 144:15.

Here is the full Aquinas citation.


Aliquid enim est quod habet homo cui datur. Et quid est illud? Dicendum quod quatuor sunt praeparatoria ad hoc quod detur aliquid. Primum est desiderium. Unde si vis habere scientiam, praeoccupat desiderium, ut habetur Sap. VI, v. 21: concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Et supra VII, 7: petite, et accipietis. Unde qui habet, desiderium, dabitur ei, et abundabit, quia ipse est qui dat abundanter omnibus, et non improperat, Iac. c. I, 5. Qui autem non habet, et si aliquam videatur habere aptitudinem ad sapientiam, vel iustitiam, et sit tepidus id quod videtur habere, et non habet, auferetur ab eo. Unde Chrysostomus: si vides tepidum, debes admonere quod desistat: et si non vult, dimitte eum. Apoc. III, 16: utinam calidus esses, aut frigidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Secundum quod requiritur est studium; et haec est expositio Remigii. Unde qui habet bonum ingenium, et non studet, non proficiet. Unde qui habet studium, illi dabitur sapientia, et abundabit; Prov. II, v. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini, et scientiam Dei invenies. Qui autem non habet, studium, quod videtur habere, scilicet ingenium naturale, non proficiet, sed auferetur ab eo. Tertium quod requiritur est caritas: quia caritas omnium virtutum radix est et omnium bonorum operum. Apostolus ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati. Unde si habes, scilicet caritatem, prorumpes in omne opus bonum; apostolus I Cor. XIII, 4: caritas patiens est, benigna est. Unde si non habes, totum siccatur. Unde quodcumque bonum habet homo sine caritate, nihil est, quia qui non diligit, manet in morte, I Io. III, 14. Quartum quod requiritur, est fides, quia qui fidem non habent, alia bona parum valent; Sap. I, 2: apparet autem eis qui fidem habent in illum. Et Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et qui non habet iustitiam fidei, id quod videtur habere, sive naturale, sive morale, auferetur ab eo. Apostolus ad Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide, peccatum est. Dico ergo quod datum est vobis, quia vos habetis fidem, illis autem non est datum. Sed hic cavendum est de quodam errore, quia videtur quod ex studio et bonis naturalibus possemus acquirere gloriam aeternam. Sed Paulus dicit: quid habes quod non accepisti? Unde et desiderium, et studium, et caritas, et fides, omnia haec sunt a Deo.