Saturday, February 17, 2018

Hymn and Antiphon to Accompany Liturgical Hours


Horae Sanctae Crucis

At matins bound, at Prime reviled
Condemned to death at Terce,
Nailed to the Cross at Sext.
At None His blessed Side they pierced,
They take Him down at Vesper-Tide,
In the grave at Compline lay,
Who henceforth bids His Church observe
These sevenfold hours alway.

Ordinaria (Said at the beginning of each hour)

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.

V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.


Ad Matutinum
Patris sapientia, veritas divina,
Deus homo captus est hora matutina:
A notis discipulis cito derelictus:
A Iudaeis traditus, venditus, et afflictus.

Ant: O crux venerabilis, quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis: quoniam vitam nobis caelitum praeparasti.

Ad Primam
Hora prima Dominum ducunt ad Pilatum,
A falsis testibus multum accusatum,
Colaphis percutiunt manibus ligatum,
Vultum Dei conspuunt lumen caeli gratum.

Ant: O crucis victoria, et admirabile signum, in caelesti curia fac nos captare triumphum.

Ad Tertiam
Crucifige clamitant hora tertiarum:
Illusus induitur veste purpurarum:
Caput eius pungitur corona spinarum.
Crucem portat humeris ad locum poenarum.

Ant: Funestae mortis damnatur supplicium, dum Christus in cruce nostra destruxit vincula criminum.

Ad Sextam
Hora sexta Iesus est cruci conclavatus,
Et est cum latronibus pendens deputatus:
Prae tormentis sitiens felle saturatus,
Agnus crimen diluens sic ludificatus.

Ant: Per lignum servi facti sumus, et per sanctam crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, filius Dei redemit nos.

Ad Nonam
Hora nona Dominus Iesus expiravit:
Eli clamans spiritum patri commendavit:
Latus eius lancea miles perforavit.
Terra tunc contremuit, et sol obscuravit.

Ant: O magnum pietatis opus: mors mortua tunc est, in ligno quando mortua vita fuit.

Ad Vesperas
De cruce deponitur hora vespertina.
Fortitudo latuit in mente divina.
Talem mortem subiit vitae medicina:
Heu corona gloriae iacuit supina.

Ant: O crux benedicta, quae sola fuisti digna portare talentum mundi: dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: super omnia ligna cedrorum, tu sola excelsior: in qua mundi salus pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit in aeternum.

Ad Completorium
Hora completorii datur sepulturae
Corpus Christi nobile, spes vitae futurae
Conditur aromate: complentur scripturae:
Iugi fit memoriae mors haec mihi curae.

Ant: Salvator mundi salva nos, qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur Deus noster.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.

Oremus: Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Commendatio (Said at the end of each hour)

Has horas canonicas cum devotione,
Tibi Christe recolo pia ratione:
Ut qui pro me passus es amoris ardore,
Sis mihi solatium, mortis in agone. Amen.
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...