Tuesday, June 7, 2022

Music for the Octave of Pentecost


Enjoy Jean-Noel Hamal (1709-1778), In Exitu Israel
Psalm 113, Vespers for Pentecost (1962 Rite)

This is one of the first records I ever owned, from Seton Hall University Library discard in the late 1980's.
It is a sublime delight to pray this Exodus Psalm every evening this week in my priestly canonical prayer of the Church, thanks to Summorum Pontificum! Deo gratias!


Psalm 113 - In Exitu Israel

I. Double-Choir Introduction
1. In exitu Israel de Aegypto, /domus Iacob de populo barbaro
2. Facta est Iudaea sanctificatio eius, /Israel potestas eius.
3. Mare vidit et fugit, /Iordanis conversus est retrorsum.
4. Montes exultaverunt ut arietes /et colles sicut agni ovium.
IIa. Soprano Recitative
5. Quid est tibi mare quod fugisti, /et tu Iordanis quia conversus es retrorsum?
IIb. Soprano Aria
6. Montes exultastis sicut arietes /et colles sicut agni ovium?
III. Bass Aria
7. A facie Domini mota est terra, /a facie Dei Iacob /qui convertit petram in stagna aquarum /et rupem in fontes aquarum.
IV. Double-Choir
8. Non nobis Domine, non nobis /sed nomini tuo da gloriam /super misericordia tua et veritate tua.
9. Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
V. Double-Choir
10. Deus autem noster in caelo /omnia quaecumque voluit fecit.
11. Simulacra gentium, argentum et aurum, /opera manuum hominum.
12. Os habent, et non loquentur, /oculos habent et non videbunt,
13. aures habent, et non audient, /nares habent, et non odorabunt.
14. Manes habent, et non palpabunt, /pedes habent, et non ambulabunt, /non clamabunt in gutture suo.
15. Similes illis fiant qui faciunt ea, /et omnes qui confidunt in eis.
VI. Trio: Contralto, Tenor and Bass
16. Domus Israel speravit in Domino, /adiutor eorum et protector eorum est.
17. Domus Aaron speravit in Domino, /adiutor eorum et protector eorum est.
18. Qui timent Dominum speraverunt in Domino, /adiutor eorum et protector eorum est.
19. Dominus memor fuit nostri, /et benedixit nobis, /benedixit domui Israel, /benedixit domui Aaron,
20. benedixit omnibus qui timent Dominum, /pusillis cum maioribus.
VIIa. Tenor Recitative
21. Adficiat Dominus /super vos et super filios vestros.
VIIb. Tenor Aria
22. Benedicti vos a Domino /qui fecit caelum et terram.
23. Caelum caeli Domino /terram autem dedit filiis hominum.
VIIIc. Double-Choir
24. Non mortui laudabunt te Domine, /neque omnes qui descendunt in infernum,
IX. Double-Choir, connected to preceding
25. sed nos qui vivimus benedicimus Domino, /ex hoc nunc et usque in saeculum.
X. Choir, With Soprano Solo
Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto.
XI. Double-Choir
Sicut erat in principio, et nunc, et semper/ et in saecula sæculorum. Amen.
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...