The Papal Latin Twitter Account is more active than ever (with
a total of eleven in the papacy so far) and apparently more relevant to the preaching of our new Pontifex Maximus. Viva el Papa Francisco!
7 April
Quam est in nos blandus Iesu conspectus quantaque in illo teneritas! Ne patientis Dei umquam miserationi diffidamus!
4 April
Nos non timet Deus amare. Redamare Ipsum non verebimur nos. Ore fidem profitemur et corde, sonore quidem et amore.
31 March
Accipe in tuam vitam Iesum Qui resurrexit. Etiamsi longe eras, fac parvum gradum versus Eum: Ipse exspectat te cum brachiis apertis.
28 March
Presbyteris adhaerescitote vestris amantes sane in Domino precantesque pastores illi ad Dei ipsius affectionem ut emineant semper.
27 March
Traducere hebdomadam hanc maiorem altius usque significat cogitationem in divinam amoris nempe suique ipsius donationis traduci.
27 March
Cum Iesu persistere ipso si cupias, exeas est de temet necesse, fidei scilicet implendae de via quadam defessa atque consueta.
24 March
Credere adversario dedecet nos nihil iam superesse suadenti quod iniustitia coram ac violentia nencon malitia ipsa efficere queamus.
24 March
Mensem iam laetissimus ego Iulium Fluminis Ianuarii prospicio in urbe. Vos omnes illam consalutare magnificam volo apud Brasiliae civitatem.