Wednesday, September 10, 2014

Cicero's Six Part Sermon


A speech has six parts, according to Cicero.

Exordium (an compelling introduction)
Narratio (stating the problem)
Divisio (enumerating the various aspects of the problem: the difficulties) 
Confirmatio (presentation of one's case)
Confutatio (answering the objections)
Conclusio (an elegant ending)

[4] INVENTIO in sex partes orationis consumitur: in exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem.
Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum.
Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.
Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi.
Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione.
Confutatio est contrariorum locorum dissolutio.
Conclusio est artificiosus orationis terminus.

Keep in mind that this Ciceronian speech division is the explanation of the first of the essential qualities of an orator: Inventio.

[3] Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem.
Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant.
Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit conlocandum.
Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem adcommodatio.
Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis perceptio.
Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate.
Haec omnia tribus rebus adsequi poterimus: arte, imitatione, exercitatione.
Ars est praeceptio, quae dat certam viam rationemque dicendi.
Imitatio est, qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse.
Exercitatio est adsiduus usus consuetudoque dicendi.
Quoniam ergo demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniat, nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii adcommodari, dicendum videtur.

This is why most priests should not preach, for preaching is a very tall order and most men are not qualified! Grace builds on nature! No natural talent here will result in nothing being built! Holy Orders does not supply what is missing in the natural order! Holy Orders does not confer the gift of eloquence!
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...